Скрыть
65:1
65:4
65:7
65:8
65:9
65:11
65:13
65:14
65:15
65:16
65:17
65:19
65:20
66:1 Magistro chori. Canticum. PSALMUS. Iubilate Deo, omnis terra,
66:2 psalmum dicite gloriae nominis eius, glorificate laudem eius.
66:3 Dicite Deo: «Quam terribilia sunt opera tua. Prae multitudine virtutis tuae blandientur tibi inimici tui.
66:4 Omnis terra adoret te et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo».
66:5 Venite et videte opera Dei, terribilis in adinventionibus super filios hominum.
66:6 Convertit mare in aridam, et in flumine pertransibunt pede; ibi laetabimur in ipso.
66:7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi eius super gentes respiciunt; rebelles non exaltentur in semetipsis.
66:8 Benedicite, gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius;
66:9 qui posuit animam nostram ad vitam et non dedit in commotionem pedes nostros.
66:10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
66:11 Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro.
66:12 Imposuisti homines super capita nostra, transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
66:13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea,
66:14 quae protulerunt labia mea, et locutum est os meum in tribulatione mea.
66:15 Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis.
66:16 Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
66:17 Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi in lingua mea.
66:18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
66:19 Propterea exaudivit Deus, attendit voci deprecationis meae.
66:20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible