Скрыть
58:2
58:3
58:7
58:11
58:12
58:15
58:17
58:18
59:1 Magistro chori. Secundum» Ne destruxeris». David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent.
59:2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me protege me.
59:3 Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me.
59:4 Quia ecce insidiati sunt animae meae, irruerunt in me fortes.
59:5 Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide;
59:6 et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui infideliter operantur.
59:7 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
59:8 Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: «Quis enim audit?».
59:9 Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes.
59:10 Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es.
59:11 Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos.
59:12 Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine.
59:13 Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur,
59:14 consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae.
59:15 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
59:16 Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt.
59:17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae.
59:18 Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible