Скрыть
54:1
54:3
54:5
54:6
54:7
54:8
54:9
54:10
54:12
54:13
54:15
54:16
54:17
54:19
54:21
55:1 Magistro chori. Fidibus. Maskil. David.
55:2 Auribus percipe, Deus, orationem meam et ne abscondaris a deprecatione mea;
55:3 intende mihi et exaudi me. Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum
55:4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris. Quoniam devolverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi.
55:5 Cor meum torquetur intra me, et formido mortis cecidit super me.
55:6 Timor et tremor venerunt super me, et contexit me pavor. -
55:7 Et dixi: «Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam?
55:8 Ecce elongabo fugiens et manebo in solitudine.
55:9 Exspectabo eum, qui salvum me faciat a spiritu procellae et tempestate».
55:10 Dissipa, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate.
55:11 Die ac nocte circumeunt eam super muros eius,
55:12 iniquitas et labor et insidiae in medio eius; et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus.
55:13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
55:14 Tu vero, homo coaequalis meus, familiaris meus et notus meus,
55:15 qui simul habuimus dulce consortium: in domo Dei ambulavimus in concursu.
55:16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
55:17 Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me.
55:18 Vespere et mane et meridie meditabor et ingemiscam, et exaudiet vocem meam.
55:19 Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me, quoniam in multis sunt adversum me.
55:20 Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
55:21 Extendit manum suam in socios; contaminavit foedus suum.
55:22 Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -
55:23 Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
55:24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible