Скрыть
51:1
51:5
51:6
51:8
52:1 Magistro chori. Maskil. David,
52:2 postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens:» David intravit in domum Abimelech».
52:3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate?
52:4 Tota die insidias cogitasti; lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum.
52:5 Dilexisti malitiam super benignitatem, mendacium magis quam loqui aequitatem.
52:6 Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa.
52:7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium.
52:8 Videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt:
52:9 «Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis».
52:10 Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi.
52:11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible