Скрыть
49:6
49:8
49:10
49:11
49:13
49:20
49:22
50:1 PSALMUS. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
50:2 Ex Sion speciosa decore Deus illuxit,
50:3 Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida.
50:4 Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum:
50:5 «Congregate mihi sanctos meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio».
50:6 Et annuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est.
50:7 «Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum.
50:8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper.
50:9 Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos.
50:10 Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumentorum mille in montibus.
50:11 Cognovi omnia volatilia caeli; et, quod movetur in agro, meum est.
50:12 Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.
50:13 Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo?
50:14 Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua;
50:15 et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me».
50:16 Peccatori autem dixit Deus: «Quare tu enarras praecepta mea et assumis testamentum meum in os tuum?
50:17 Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum.
50:18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris erat portio tua.
50:19 Os tuum dimittebas ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolos.
50:20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium.
50:21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam.
50:22 Intellegite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiam, et non sit qui eripiat.
50:23 Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me; et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible