Скрыть
47:1
47:5
47:9
47:10
47:12
47:13
47:14
48:1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core.
48:2 Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri.
48:3 Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni.
48:4 Deus in domibus eius notus factus est ut refugium.
48:5 Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum.
48:6 Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt, conturbati sunt, diffugerunt;
48:7 illic tremor apprehendit eos, dolores ut parturientis.
48:8 In spiritu orientis conteres naves Tharsis.
48:9 Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum.
48:10 Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
48:11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua.
48:12 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae propter iudicia tua.
48:13 Circumdate Sion et complectimini eam, numerate turres eius.
48:14 Ponite corda vestra in virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
48:15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible