Скрыть
43:5
43:8
43:9
43:11
43:12
43:15
43:16
43:17
43:19
43:20
43:21
44:1 Magistro chori. Filiorum Core. Maskil.
44:2 Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.
44:3 Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos, afflixisti populos et dilatasti eos.
44:4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
44:5 Tu es rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob.
44:6 In te inimicos nostros proiecimus, et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos. -
44:7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me.
44:8 Tu autem salvasti nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti.
44:9 In Deo gloriabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
44:10 Nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris.
44:11 Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris; et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi.
44:12 Dedisti nos tamquam oves ad vescendum et in gentibus dispersisti nos.
44:13 Vendidisti populum tuum sine lucro nec ditior factus es in commutatione eorum.
44:14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
44:15 Posuisti nos similitudinem in gentibus, commotionem capitis in populis.
44:16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me
44:17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et ultoris.
44:18 Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te et inique non egimus in testamentum tuum.
44:19 Et non recessit retro cor nostrum, nec declinaverunt gressus nostri a via tua;
44:20 sed humiliasti nos in loco vulpium et operuisti nos umbra mortis.
44:21 Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum,
44:22 nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis.
44:23 Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis.
44:24 Evigila, quare obdormis, Domine? Exsurge et ne repellas in finem.
44:25 Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
44:26 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible