Скрыть
38:8
38:9
38:11
38:14
39:1 Magistro chori, Idithun. PSALMUS. David.
39:2 Dixi: «Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; ponam ori meo custodiam, donec consistit peccator adversum me».
39:3 Tacens obmutui et silui absque ullo bono, et dolor meus renovatus est.
39:4 Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis.
39:5 Locutus sum in lingua mea: «Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea».
39:6 Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est.
39:7 Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea.
39:8 Et nunc quae est exspectatio mea, Domine? Spes mea apud te est.
39:9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium insipienti ne ponas me.
39:10 Obmutui et non aperiam os meum, quoniam tu fecisti.
39:11 Amove a me plagas tuas: ab ictu manus tuae ego defeci.
39:12 In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo.
39:13 Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei.
39:14 Avertere a me, ut refrigerer, priusquam abeam et non sim amplius.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible