Скрыть
36:3
36:4
36:7
36:10
36:12
36:13
36:14
36:15
36:18
36:21
36:23
36:33
36:34
36:38
37:1 David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,
37:2 quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident.
37:3 BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide.
37:4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
37:5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet;
37:6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem.
37:7 DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias.
37:8 HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli aemulari, quod vertit ad malum,
37:9 quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram.
37:10 VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator, et quaeres locum eius et non invenies.
37:11 Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis.
37:12 ZAIN. Insidiabitur peccator iusto et stridebit super eum dentibus suis.
37:13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius.
37:14 HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via.
37:15 Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur.
37:16 TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas,
37:17 quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dominus.
37:18 IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit.
37:19 Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur.
37:20 CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient.
37:21 LAMED. Mutuatur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet.
37:22 Quia benedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur.
37:23 MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet.
37:24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius.
37:25 NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.
37:26 Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit.
37:27 SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi,
37:28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur.
37:29 Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
37:30 PHE. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium;
37:31 lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius.
37:32 SADE. Considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum;
37:33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.
37:34 COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis.
37:35 RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem;
37:36 et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus.
37:37 SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem, quoniam est posteritas homini pacifico.
37:38 Iniusti autem disperibunt simul, posteritas impiorum exterminabitur.
37:39 TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis.
37:40 Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible