Скрыть
26:2
26:6
27:1 David. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
27:2 Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas; qui tribulant me et inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
27:3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.
27:4 Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius.
27:5 Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me.
27:6 Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino.
27:7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi; miserere mei et exaudi me.
27:8 De te dixit cor meum: «Exquirite faciem meam!». Faciem tuam, Domine, exquiram.
27:9 Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meae.
27:10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me.
27:11 Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
27:12 Ne tradideris me in animam tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et qui violentiam spirant.
27:13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
27:14 Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible