Скрыть
18:1
18:3
18:4
18:6
18:10
18:12
18:13
18:14
19:1 Magistro chori. PSALMUS. David.
19:2 Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
19:3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
19:4 Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces:
19:5 in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
19:6 Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam.
19:7 A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius.
19:8 Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
19:9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
19:10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
19:11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem.
19:12 Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa.
19:13 Errores quis intellegit? Ab occultis munda me
19:14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo.
19:15 Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible