Скрыть
138:4
138:5
138:6
138:10
138:17
138:20
139:1 Magistro chori. David. PSALMUS. Domine, scrutatus es et cognovisti me,
139:2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe,
139:3 semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes vias meas perspexisti,
139:4 quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia.
139:5 A tergo et a fronte coartasti me et posuisti super me manum tuam.
139:6 Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam.
139:7 Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam?
139:8 Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.
139:9 Si sumpsero pennas aurorae et habitavero in extremis maris,
139:10 etiam illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
139:11 Si dixero: «Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me»,
139:12 etiam tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur C sicut tenebrae eius ita et lumen eius -.
139:13 Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meae.
139:14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
139:15 Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terrae.
139:16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
139:17 Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum.
139:18 Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum.
139:19 Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me.
139:20 Qui loquuntur contra te maligne: exaltantur in vanum contra te.
139:21 Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam et insurgentes in te abhorrebam?
139:22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
139:23 Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas
139:24 et vide, si via vanitatis in me est, et deduc me in via aeterna.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible