Скрыть
118:1
118:7
118:8
118:12
118:13
118:14
118:15
118:16
118:17
118:20
118:22
118:25
118:26
118:27
118:28
118:29
118:31
118:33
118:35
118:38
118:40
118:41
118:42
118:43
118:45
118:47
118:48
118:49
118:52
118:53
118:54
118:56
118:58
118:59
118:60
118:65
118:66
118:68
118:69
118:74
118:76
118:77
118:78
118:79
118:80
118:82
118:84
118:85
118:87
118:88
118:90
118:91
118:93
118:94
118:95
118:96
118:98
118:101
118:102
118:107
118:109
118:111
118:113
118:114
118:117
118:119
118:121
118:122
118:123
118:125
118:129
118:131
118:133
118:134
118:141
118:143
118:144
118:145
118:146
118:149
118:150
118:153
118:156
118:159
118:160
118:164
118:167
118:169
118:170
118:171
118:172
118:173
118:174
118:175
119:1 ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
119:2 Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum.
119:3 Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.
119:4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
119:5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas!
119:6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis.
119:7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
119:8 Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque.
119:9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos.
119:10 In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis.
119:11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
119:12 Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas.
119:13 In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui.
119:14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis.
119:15 In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas.
119:16 In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum.
119:17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum.
119:18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
119:19 Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua.
119:20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore.
119:21 Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis.
119:22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi.
119:23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis.
119:24 Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae.
119:25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum.
119:26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas.
119:27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis.
119:28 Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum.
119:29 Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne.
119:30 Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi.
119:31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.
119:32 Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum.
119:33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper.
119:34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo.
119:35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui.
119:36 Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam.
119:37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.
119:38 Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum.
119:39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda.
119:40 Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me.
119:41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum.
119:42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
119:43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi.
119:44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi.
119:45 Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
119:46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar.
119:47 Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi.
119:48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. -
119:49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
119:50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
119:51 Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi.
119:52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.
119:53 Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam.
119:54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae.
119:55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam.
119:56 Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi.
119:57 HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua.
119:58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.
119:59 Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua.
119:60 Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua.
119:61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
119:62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae.
119:63 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua.
119:64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me.
119:65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
119:66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi.
119:67 Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam.
119:68 Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas.
119:69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua.
119:70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum.
119:71 Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas.
119:72 Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti.
119:73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua.
119:74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi.
119:75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me.
119:76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
119:77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est.
119:78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis.
119:79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
119:80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.
119:81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
119:82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: «Quando consolaberis me?».
119:83 Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus.
119:84 Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium?
119:85 Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam.
119:86 Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me.
119:87 Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua.
119:88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. -
119:89 LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo.
119:90 In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet.
119:91 Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi.
119:92 Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea.
119:93 In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me.
119:94 Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi.
119:95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi.
119:96 Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis.
119:97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est.
119:98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est.
119:99 Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est.
119:100 Super senes intellexi, quia mandata tua servavi.
119:101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
119:102 A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
119:103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.
119:104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii.
119:105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis.
119:106 Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae.
119:107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.
119:108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me.
119:109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
119:110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
119:111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
119:112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem.
119:113 SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi.
119:114 Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi.
119:115 Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei.
119:116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea.
119:117 Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper.
119:118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum.
119:119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua.
119:120 Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui.
119:121 AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me.
119:122 Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi.
119:123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae.
119:124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me.
119:125 Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
119:126 Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam.
119:127 Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum.
119:128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. -
119:129 PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea.
119:130 Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis.
119:131 Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam.
119:132 Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum.
119:133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas.
119:134 Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua.
119:135 Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas.
119:136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
119:137 SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum.
119:138 Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis.
119:139 Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
119:140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
119:141 Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus.
119:142 Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas.
119:143 Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est.
119:144 Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam.
119:145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo.
119:146 Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua.
119:147 Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi.
119:148 Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua.
119:149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me.
119:150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt.
119:151 Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas.
119:152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.
119:153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
119:154 Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me.
119:155 Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt.
119:156 Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me.
119:157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.
119:158 Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt.
119:159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me.
119:160 Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
119:161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
119:162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
119:163 Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi.
119:164 Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae.
119:165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
119:166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci.
119:167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer.
119:168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.
119:169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum.
119:170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me.
119:171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.
119:172 Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia.
119:173 Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi.
119:174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est.
119:175 Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me.
119:176 Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible