Скрыть
113:2
113:6
113:7
113:15
113:18
113:19
113:20
113:21
113:22
113:23
113:1 ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro,
113:2 factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius.
113:3 Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum;
113:4 montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. -
113:5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?
113:6 Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium?
113:7 A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob,
113:8 qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.
113:1 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tua.
113:2 Quare dicent gentes: «Ubi est Deus eorum?».
113:3 Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit.
113:4 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
113:5 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.
113:6 Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt.
113:7 Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
113:8 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.
113:9 Domus Israel speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est.
113:10 Domus Aaron speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est.
113:11 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est.
113:12 Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron,
113:13 benedicet omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.
113:14 Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
113:15 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.
113:16 Caeli, caeli sunt Domino, terram autem dedit filiis hominum.
113:17 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui descendunt in silentium,
115:18 sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible