Скрыть
108:1
108:3
108:7
108:12
108:18
108:19
108:20
108:21
108:22
108:24
108:26
108:29
109:1 Magistro chori. David. PSALMUS. Deus laudis meae, ne tacueris,
109:2 quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa
109:3 et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis.
109:4 Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam.
109:5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea.
109:6 Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius.
109:7 Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum.
109:8 Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter.
109:9 Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua.
109:10 Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis. -
109:11 Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius.
109:12 Non sit qui praebeat illi misericordiam, nec sit qui misereatur pupillis eius.
109:13 Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum.
109:14 In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur.
109:15 Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum.
109:16 Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, ut mortificaret.
109:17 Et dilexit maledictionem: et veniat ei; et noluit benedictionem: et elongetur ab eo.
109:18 Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius.
109:19 Fiat ei sicut indumentum, quo operitur, et sicut zona, qua semper praecingitur.
109:20 Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
109:21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua; libera me,
109:22 quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me.
109:23 Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut locustae.
109:24 Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo.
109:25 Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua.
109:26 Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam.
109:27 Et sciant quia manus tua haec: tu, Domine, hoc fecisti.
109:28 Maledicant illi, et tu benedicas; qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur.
109:29 Induantur, qui detrahunt mihi, pudore et operiantur sicut diploide confusione sua.
109:30 Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum,
109:31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a iudicantibus animam eius.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible