Скрыть
102:2
102:7
102:10
102:11
102:12
102:13
102:14
102:22
103:1 David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
103:2 Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius.
103:3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas;
103:4 qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus;
103:5 qui replet in bonis aetatem tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua.
103:6 Faciens iustitias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
103:7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. -
103:8 Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
103:9 Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur.
103:10 Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
103:11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum;
103:12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
103:13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
103:14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus.
103:15 Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
103:16 Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius.
103:17 Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum,
103:18 in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
103:19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
103:20 Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius.
103:21 Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
103:22 Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible