Скрыть
101:1
101:6
101:8
101:9
101:11
101:13
101:15
101:16
101:18
101:19
101:20
101:29
102:1 Preces afflicti, qui defessus angorem suum ante Dominum profundit.
102:2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
102:3 Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
102:4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
102:5 Percussum est ut fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum.
102:6 A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
102:7 Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in ruinis.
102:8 Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
102:9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, exardescentes in me per me iurabant.
102:10 Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam,
102:11 a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me.
102:12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui.
102:13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
102:14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus,
102:15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius, et pulveris eius miserentur.
102:16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam,
102:17 quia aedificavit Dominus Sion et apparuit in gloria sua.
102:18 Respexit in orationem inopum et non sprevit precem eorum.
102:19 Scribantur haec pro generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
102:20 Quia prospexit de excelso sanctuario suo, Dominus de caelo in terram aspexit,
102:21 ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios mortis;
102:22 ut annuntient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem,
102:23 cum congregati fuerint populi in unum et regna, ut serviant Domino.
102:24 Humiliavit in via virtutem meam, abbreviavit dies meos. Dicam: «Deus meus,
102:25 ne auferas me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui.
102:26 Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
102:27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.
102:28 Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
102:29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in conspectu tuo firmabitur».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible