Скрыть
2:12
2:18
2:20
2:23
2:24
2:25
2:26
2:27
2:28
2:30
Глава 4 
4:4
4:10
4:14
4:15
4:16
4:18
4:20
4:21
4:22
4:23
Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes,
implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;
nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes;
non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.
Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,
humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,
ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum,
et omnis lingua confiteatur «Dominus Iesus Christus!», in gloriam Dei Patris.
Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini;
Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.
Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,
ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;
idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi.
Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.
Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit;
omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.
Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.
Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt;
confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam.
Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos,
quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.
Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et co rona mea, sic state in Domino, carissimi!
Evodiam rogo et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino.
Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope.
Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.
De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;
quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.
Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.
Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.
Omnia possum in eo, qui me confortat.
Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae.
Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli;
quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis.
Non quia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram.
Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.
Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.
Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres.
Salutant vos omnes sancti, maxime autem, qui de Caesaris domo sunt.
Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible