Скрыть

Nehemiae, Главы 1-5

Толкования
1:2
1:4
1:10
1:11
Глава 5 
5:1
5:2
5:3
5:4
5:6
5:10
5:11
5:12
5:16
5:17
5:18
5:19
Verba Nehemiae filii Hacha liae. Et factum est in mense Ca sleu, anno vicesimo, et ego eram in castro Susan.
Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Iuda; et interrogavi eos de Iudaeis, qui salvati erant et supererant de captivitate, et de Ierusalem.
Et dixerunt mihi: «Superstites, qui supererant de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igne».
Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus multis; ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli.
Et dixi: «Quaeso, Domine, Deus caeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua;
fiat auris tua auscultans, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus,
delinquentes deliquimus contra te et non custodivimus praecepta et mandata et iudicia, quae praecepisti Moysi famulo tuo.
Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: "Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos;
si autem revertamini ad me et custodiatis praecepta mea et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis in extrema caeli, inde congregabo vos et reducam in locum quem elegi, ut habitaret nomen meum ibi".
Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida.
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie et da ei gratiam ante virum hunc». Ego enim eram pincerna regis.
Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudaeos.
Et erant qui dicerent: «Filios nostros et filias nostras pignoravimus, ut acciperemus frumentum et comederemus et viveremus!».
Et erant qui dicerent: «Agros nostros et vineas et domos nostras opposuimus, ut acciperemus frumentum in fame!».
Et alii dicebant: «Mutuo sumpsimus pecunias in tributa regis pro agris nostris et vineis nostris.
Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris quaedam iam in servitute subiugatae sunt, nec habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident».
Et iratus sum nimis, cum audissem clamorem eorum secundum verba haec.
Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: «Usuras singuli a fratribus vestris exigitis!». Et congregavi adversum eos contionem magnam
et dixi eis: «Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis?». Et siluerunt nec invenerunt quid responderent.
Dixique ad eos: «Non est bona res, quam facitis. Quare non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum; non repetamus usuras istas.
Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis».
Et dixerunt: «Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris». Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat.
Insuper excussi sinum meum et dixi: «Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sic excutiatur et vacuus fiat!». Et dixit universa multitudo: «Amen!». Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum.
A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus.
Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei,
quin potius in opere muri restauravi et agrum non emi; et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
Iudaei quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi huius.
Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia, quae feci populo huic.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible