Скрыть
8:1
8:3
8:6
8:7
8:8
8:9
8:10
8:11
8:13
8:15
8:18
8:20
8:21
8:24
8:25
8:26
8:27
8:30
8:31
8:32
8:33
8:34
Глава 13 
13:1
13:2
13:4
13:5
13:6
13:7
13:8
13:9
13:10
13:11
13:13
13:19
13:20
13:21
13:22
13:23
13:24
13:25
13:26
13:27
13:28
13:29
13:30
13:32
13:36
13:37
13:38
13:40
13:41
13:42
13:44
13:45
13:46
13:47
13:48
13:49
13:50
13:51
13:52
13:53
13:56
13:58
Глава 24 
24:3
24:5
24:6
24:7
24:8
24:10
24:11
24:12
24:13
24:14
24:16
24:17
24:18
24:19
24:20
24:21
24:22
24:24
24:25
24:26
24:27
24:32
24:33
24:36
24:38
24:39
24:40
24:41
24:44
24:47
24:48
24:49
24:50
24:51
Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae.
Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: «Domine, si vis, potes me mundare».
Et extendens manum, tetigit eum dicens: «Volo, mundare!»; et confestim mundata est lepra eius.
Et ait illi Iesus: «Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis».
Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum
et dicens: «Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur».
Et ait illi: «Ego veniam et curabo eum».
Et respondens centurio ait: «Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: "Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit".
Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: "Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel!
Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;
filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium».
Et dixit Iesus centurioni: «Vade; sicut credidisti, fiat tibi». Et sanatus est puer in hora illa.
Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem;
et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei.
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit,
ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: «Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit».
Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
Et accedens unus scriba ait illi: «Magister, sequar te, quocumque ieris».
Et dicit ei Iesus: «Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet».
Alius autem de discipulis eius ait illi: "Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum».
Iesus autem ait illi: «Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos».
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.
Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat.
Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: «Domine, salva nos, perimus!».
Et dicit eis: «Quid timidi estis, modicae fidei?». Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
Porro homines mirati sunt dicentes: «Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?».
Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Et ecce clamaverunt dicentes: «Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?».
Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens.
Daemones autem rogabant eum dicentes: «Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum».
Et ait illis: «Ite». Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.
Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant.
Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.
In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare;
et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore.
Et locutus est eis multa in parabolis dicens: «Ecce exiit, qui seminat, seminare.
Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea.
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae;
sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt.
Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea.
Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.
Qui habet aures, audiat».
Et accedentes discipuli dixerunt ei: «Quare in parabolis loqueris eis?».
Qui respondens ait illis: «Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum.
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt;
et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens:»Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.
Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos".
Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt.
Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt!
Vos ergo audite parabolam seminantis.
Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est.
Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud,
non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta».
Aliam parabolam proposuit illis dicens: «Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit.
Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: "Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?".
Et ait illis: "Inimicus homo hoc fecit". Servi autem dicunt ei: "Vis, imus et colligimus ea?".
Et ait: "Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum,
sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum"».
Aliam parabolam proposuit eis dicens: «Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.
Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius».
Aliam parabolam locutus est eis: «Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum».
Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis,
ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: «Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi».
Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: «Dissere nobis parabolam zizaniorum agri».
Qui respondens ait: «Qui seminat bonum semen, est Filius hominis;
ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali;
inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt.
Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi:
mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem,
et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat.
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.
Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.
Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.
Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti;
quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Intellexistis haec omnia?». Dicunt ei: «Etiam».
Ait autem illis: «Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera».
Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: «Unde huic sapientia haec et virtutes?
Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?».
Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: «Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua».
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi;
ipse autem respondens dixit eis: «Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur».
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: «Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi?».
Et respondens Iesus dixit eis: «Videte, ne quis vos seducat.
Multi enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum Christus", et multos seducent.
Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis.
Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca;
haec autem omnia initia sunt dolorum.
Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem;
et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos.
Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum;
qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.
Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes;
qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua;
et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum.
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato:
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.
Tunc si quis vobis dixerit: "Ecce hic Christus" aut: "Hic", nolite credere.
Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
Ecce praedixi vobis.
Si ergo dixerint vobis: "Ecce in deserto est", nolite exire; "Ecce in penetralibus", nolite credere;
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.
Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.
Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.
Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas.
Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis.
Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant.
Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.
Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,
et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur;
duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.
Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire",
et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis,
veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat,
et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible