Скрыть
7:4
7:5
7:6
7:8
7:10
7:11
7:14
7:16
7:17
7:20
7:22
7:25
7:26
7:27
7:29
Глава 11 
11:1
11:4
11:6
11:7
11:8
11:9
11:11
11:13
11:15
11:17
11:18
11:20
11:22
11:23
11:24
11:26
11:28
Nolite iudicare, ut non iudice mini;
in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
Aut quomodo dices fratri tuo: "Sine, eiciam festucam de oculo tuo", et ecce trabes est in oculo tuo?
Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.
Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.
Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se.
Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae.
Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam;
quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam!
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus?
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit;
non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.
Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
Non omnis, qui dicit mihi: "Domine, Domine", intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.
Multi dicent mihi in illa die: "Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?".
Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram.
Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam.
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna».
Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius;
erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum.
Et factum est, cum consum masset Iesus praecipiens Duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum.
Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos
ait illi: «Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?».
Et respondens Iesus ait illis: «Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis:
caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur;
et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me».
Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: «Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam?
Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam.
Hic est, de quo scriptum est:»Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te".
Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo.
A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt;
et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
Qui habet aures, audiat.
Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus
dicunt: "Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis".
Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: "Daemonium habet!";
venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: "Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!". Et iustificata est sapientia ab operibus suis».
Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam:
«Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent.
Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.
Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem.
Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi».
In illo tempore respondens Iesus dixit: «Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
Iugum enim meum suave, et onus meum leve est».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible