Скрыть
3:2
3:5
3:6
3:8
3:14
3:15
Глава 4 
4:1
4:2
4:3
4:5
4:8
4:9
4:11
4:13
4:14
4:15
4:19
4:20
4:21
4:22
4:23
In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
et dicens: «Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum».
Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: «Vox clamantis in deserto:»Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!"».
Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem,
et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.
Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: «Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?
Facite ergo fructum dignum paenitentiae
et ne velitis dicere intra vos: "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili».
Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
Ioannes autem prohibebat eum dicens: «Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?».
Respondens autem Iesus dixit ei: «Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam». Tunc dimittit eum.
Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.
Et ecce vox de caelis dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui».
Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.
Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
Et accedens tentator dixit ei: «Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant».
Qui respondens dixit: «Scriptum est:»Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei"».
Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
et dicit ei: «Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim:»Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum"».
Ait illi Iesus: «Rursum scriptum est:»Non tentabis Dominum Deum tuum"».
Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
et dicit illi: «Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me".
Tunc dicit ei Iesus: «Vade, Satanas! Scriptum est enim:»Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies"».
Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.
Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.
Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam
in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
«Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium;
populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis».
Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: «Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum».
Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.
Et ait illis: «Venite post me, et faciam vos piscatores hominum».
At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos.
Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.
Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.
Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos.
Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible