Скрыть
3:19 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.
3:20 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati
3:21 et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum.
3:22 Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia.
3:23 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis;
3:24 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible