Скрыть
5:1
5:2
5:3
5:4
5:5
5:6
5:7
5:8
5:9
5:10
5:11
5:13
5:15
5:16
5:17
5:19
5:20
5:21
5:22
5:23
5:24
5:25
5:26
5:28
5:29
5:30
5:31
5:33
5:34
5:35
5:37
5:38
5:39
Глава 7 
7:2
7:3
7:4
7:5
7:6
7:7
7:8
7:9
7:10
7:11
7:12
7:13
7:14
7:15
7:17
7:20
7:21
7:24
7:25
7:26
7:32
7:33
7:34
7:35
7:36
7:38
7:40
7:41
7:42
7:43
7:44
7:45
7:46
7:47
7:48
7:49
7:50
Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth
et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia.
Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: «Duc in altum et laxate retia vestra in capturam».
Et respondens Simon dixit: «Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia».
Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.
Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: «Exi a me, quia homo peccator sum, Domine».
Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;
similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: «Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens».
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: «Domine, si vis, potes me mundare».
Et extendens manum tetigit illum dicens: «Volo, mundare!»; et confestim lepra discessit ab illo.
Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: «Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis».
Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis;
ipse autem secedebat in desertis et orabat.
Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum.
Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum.
Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.
Quorum fidem ut vidit, dixit: «Homo, remittuntur tibi peccata tua».
Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: «Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?».
Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: «Quid cogitatis in cordibus vestris?
Quid est facilius, dicere: "Dimittuntur tibi peccata tua", an dicere: "Surge et ambula"?
Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam».
Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum.
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: «Vidimus mirabilia hodie».
Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: «Sequere me».
Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: «Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?».
Et respondens Iesus dixit ad illos: «Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent.
Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam».
At illi dixerunt ad eum: «Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt».
Quibus Iesus ait: «Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?
Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus».
Dicebat autem et similitudinem ad illos: «Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo.
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt;
sed vinum novum in utres novos mittendum est.
Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: "Vetus melius est!"».
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum.
Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus.
Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.
At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: «Dignus est, ut hoc illi praestes:
diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis».
Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: «Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres,
propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus.
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: "Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit».
Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: «Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni!».
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.
Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa.
Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.
Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: «Noli flere!».
Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: «Adulescens, tibi dico: Surge!».
Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae.
Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: «Propheta magnus surrexit in nobis» et: «Deus visitavit plebem suam».
Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem.
Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: «Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?».
Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: «Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: "Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?"».
In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum.
Et respondens dixit illis: «Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;
et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me».
Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: «Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam.
Hic est, de quo scriptum est: "Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te".
Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.
Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis;
pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?
Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: "Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!".
Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: "Daemonium habet!";
venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: "Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!".
Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis».
Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.
Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;
et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.
Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: «Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est».
Et respondens Iesus dixit ad illum: «Simon, habeo tibi aliquid dicere». At ille ait: «Magister, dic».
«Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.
Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum?».
Respondens Simon dixit: «Aestimo quia is, cui plus donavit». At ille dixit ei: «Recte iudicasti».
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: «Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit.
Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos.
Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit».
Dixit autem ad illam: «Remissa sunt peccata tua».
Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: «Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?".
Dixit autem ad mulierem: «Fides tua te salvam fecit; vade in pace!».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible