Скрыть
2:1
2:2
2:3
2:5
2:6
2:8
2:9
2:10
2:11
2:12
2:13
2:15
2:16
2:17
2:18
2:19
2:20
2:22
2:26
2:27
2:28
2:29
2:31
2:33
2:36
2:38
2:39
2:42
2:43
2:44
2:45
2:46
2:48
2:51
Глава 3 
3:1
3:2
3:5
3:10
3:13
3:14
3:15
3:18
3:20
3:22
3:24
3:25
3:26
3:27
3:28
3:29
3:30
3:31
3:32
3:33
Factum est autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, ut describeretur universus orbis.
Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino.
Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
Et dixit illis angelus: «Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio».
Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:
«Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis».
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: «Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis».
Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.
Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.
Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,
sicut scriptum est in lege Domini: «Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur»,
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.
Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum;
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.
Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
«Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace,
quia viderunt oculi mei salutare tuum,
quod parasti ante faciem omnium populorum,
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel».
Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.
Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: «Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur
— et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes».
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;
et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.
Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.
Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi,
consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos;
et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos;
stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.
Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: «Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te».
Et ait ad illos: «Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?».
Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.
Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.
Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,
sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto.
Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: «Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
et videbit omnis caro salutare Dei"».
Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: «Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur».
Et interrogabant eum turbae dicentes: «Quid ergo faciemus?».
Respondens autem dicebat illis: «Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat».
Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: «Magister, quid faciemus?».
At ille dixit ad eos: «Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis».
Interrogabant autem eum et milites dicentes: «Quid faciemus et nos?». Et ait illis: «Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris».
Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus,
respondit Ioannes dicens omnibus: «Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;
cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili».
Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum.
Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes,
adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere.
Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum,
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: «Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi».
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli,
qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph,
qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae,
qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda,
qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,
qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her,
qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi,
qui fuit Simeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim,
qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David,
qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae,
qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala,
qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible