Скрыть
21:2
21:3
21:5
21:6
21:7
21:8
21:9
21:10
21:11
21:12
21:14
21:15
21:17
21:19
21:21
21:22
21:23
Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.
Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo.
Dicit eis Simon Petrus: «Vado piscari». Dicunt ei: «Venimus et nos tecum». Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.
Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est.
Dicit ergo eis Iesus: «Pueri, numquid pulmentarium habetis?». Responderunt ei: «Non».
Ille autem dixit eis: «Mittite in dexteram navigii rete et invenietis». Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: «Dominus est!». Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.
Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem.
Dicit eis Iesus: «Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc».
Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.
Dicit eis Iesus: «Venite, prandete». Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: «Tu quis es?», scientes quia Dominus est.
Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter.
Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.
Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: «Simon Ioannis, diligis me plus his?». Dicit ei: «Etiam, Domine, tu scis quia amo te». Dicit ei: «Pasce agnos meos».
Dicit ei iterum secundo: «Simon Ioannis, diligis me?». Ait illi: «Etiam, Domine, tu scis quia amo te». Dicit ei: «Pasce oves meas».
Dicit ei tertio: «Simon Ioannis, amas me?». Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: «Amas me?», et dicit ei: «Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te». Dicit ei: «Pasce oves meas.
Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis».
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: «Sequere me».
Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: «Domine, quis est qui tradit te?».
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: «Domine, hic autem quid?».
Dicit ei Iesus: «Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere».
Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: «Non moritur», sed: «Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?».
Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius.
Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible