Скрыть
17:4
17:7
17:9
17:13
17:15
17:16
17:20
17:22
17:23
17:25
Глава 19 
19:2
19:3
19:5
19:8
19:10
19:12
19:13
19:14
19:15
19:16
19:18
19:20
19:21
19:22
19:26
19:27
19:29
19:30
19:32
19:33
19:34
19:35
19:40
19:41
19:42
Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit: «Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;
et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.
Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt,
quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt;
et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.
Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos.
Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.
De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.
Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.
Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;
et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me,
ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;
ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti;
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis».
Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit.
Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum;
et veniebant ad eum et dicebant: «Ave, rex Iudaeorum!», et dabant ei alapas.
Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: «Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam».
Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: «Ecce homo!».
Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: «Crucifige, crucifige!». Dicit eis Pilatus: «Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam».
Responderunt ei Iudaei: «Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit».
Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit
et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: «Unde es tu?». Iesus autem responsum non dedit ei.
Dicit ergo ei Pilatus: «Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te?».
Respondit Iesus: «Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet».
Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: «Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari».
Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.
Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: «Ecce rex vester!».
Clamaverunt ergo illi: «Tolle, tolle, crucifige eum!». Dicit eis Pilatus: «Regem vestrum crucifigam?». Responderunt pontifices: «Non habemus regem, nisi Caesarem».
Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.
Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,
ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.
Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: «Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum».
Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece.
Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: «Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: "Rex sum Iudaeorum"».
Respondit Pilatus: «Quod scripsi, scripsi!».
Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
Dixerunt ergo ad invicem: «Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit», ut Scriptura impleatur dicens: «Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem». Et milites quidem haec fecerunt.
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.
Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: «Mulier, ecce filius tuus».
Deinde dicit discipulo: «Ecce mater tua». Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: «Sitio».
Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: «Consummatum est!». Et inclinato capite tradidit spiritum.
Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo;
ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,
sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.
Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: «Os non comminuetur eius»,
et iterum alia Scriptura dicit: «Videbunt in quem transfixerunt».
Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible