Скрыть
14:1
14:2
14:4
14:5
14:7
14:8
14:9
14:10
14:11
14:12
14:14
14:15
14:16
14:18
14:20
14:21
14:22
14:25
14:28
14:29
Глава 16 
16:1
16:2
16:6
16:8
16:9
16:10
16:12
16:14
16:16
16:17
16:18
16:19
16:20
16:21
16:24
16:25
16:28
16:29
16:30
16:31
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.
In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum?
Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
Et quo ego vado, scitis viam».
Dicit ei Thomas: «Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?».
Dicit ei Iesus: «Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum».
Dicit ei Philippus: «Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis».
Dicit ei Iesus: «Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: "Ostende nobis Patrem"?
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam.
Si diligitis me, mandata mea servabitis;
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.
Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis.
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum».
Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: «Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo?».
Respondit Iesus et dixit ei: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
Haec locutus sum vobis apud vos manens.
Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.
Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.
At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: "Quo vadis?".
Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio:
de peccato quidem, quia non credunt in me;
de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me;
de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.
Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me».
Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: «Quid est hoc, quod dicit nobis: "Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me" et: "Vado ad Patrem"?».
Dicebant ergo: «Quid est hoc, quod dicit: "Modicum"? Nescimus quid loquitur».
Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: «De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: "Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me"?
Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.
Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.
Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis;
ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.
Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem».
Dicunt discipuli eius: «Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi».
Respondit eis Iesus: «Modo creditis?
Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.
Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible