Скрыть
14:1
14:2
14:4
14:5
14:7
14:8
14:9
14:10
14:11
14:12
14:14
14:15
14:16
14:18
14:20
14:21
14:22
14:25
14:28
14:29
Глава 15 
15:1
15:4
15:8
15:9
15:10
15:11
15:13
15:14
15:17
15:19
15:22
15:23
15:24
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.
In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum?
Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
Et quo ego vado, scitis viam».
Dicit ei Thomas: «Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?».
Dicit ei Iesus: «Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum».
Dicit ei Philippus: «Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis».
Dicit ei Iesus: «Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: "Ostende nobis Patrem"?
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam.
Si diligitis me, mandata mea servabitis;
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.
Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis.
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum».
Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: «Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo?».
Respondit Iesus et dixit ei: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
Haec locutus sum vobis apud vos manens.
Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.
Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.
Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea.
Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.
Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Qui me odit et Patrem meum odit.
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: "Odio me habuerunt gratis".
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible