Скрыть
17:11
17:14
17:20
Глава 48 
48:3
48:4
48:6
48:8
48:9
48:10
48:12
48:14
48:15
48:16
48:17
48:19
48:21
48:22
48:23
48:26
48:28
48:30
48:31
48:35
48:39
48:42
Peccatum Iudae scriptum est stilo ferreo, in ungue adamantino exaratum super tabulam cordis eorum et in cornibus ararum eorum,
ut recordarentur filii eorum ararum suarum et palorum suorum iuxta ligna frondentia in collibus excelsis,
montibus in campo. «Divitias tuas, omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis.
Et relinques hereditatem tuam, quam dedi tibi; et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras, quoniam ignem succendistis in naribus meis; usque in aeternum ardebit».
Haec dicit Dominus: «Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius;
erit enim quasi myricae in deserto et non videbit, cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius;
et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit aestus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum
Dolosum est cor super omnia et insanabile; quis cognoscet illud?
Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
Perdix fovit, quae non peperit, ita faciens divitias sed non in iudicio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens».
Solium gloriae, altitudo a principio, locus sanctificationis nostrae!
Exspectatio Israel, Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum.
Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es.
Ecce ipsi dicunt ad me: «Ubi est verbum Domini? Veniat».
Et ego non institi pro malo apud te et diem calamitatis non desideravi, tu scis: quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.
Non sis mihi tu formidini; refugium meum tu in die afflictionis.
Confundantur, qui me persequuntur, et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego; induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos.
Haec dixit Dominus ad me: «Vade et sta in porta Filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Iudae et egrediuntur, et in cunctis portis Ierusalem;
et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Iudae et omnis Iuda cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas istas.
Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem;
et nolite efferre onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis: sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris.
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam; sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me et ne acciperent disciplinam.
Et erit: si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati, et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus,
ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem; et habitabitur civitas haec in sempiternum.
Et venient de civitatibus Iudae et de circuitu Ierusalem et de terra Beniamin et de Sephela et de montuosis et a Nageb, portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus, et inferent oblationem laudis in domum Domini.
Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus intrantes per portas Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem et non exstinguetur».
Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: «Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit.
Non est ultra exsultatio in Moab; in Hesebon cogitaverunt malum contra eam: "Venite et disperdamus eam de gente". Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius.
Vox clamoris de Oronaim: "Vastitas et contritio magna".
Contrita est Moab, auditum fecerunt clamorem usque ad Segor.
Per ascensum enim Luith plorans ascendit in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt:
"Fugite, salvate animas vestras et eritis quasi myricae in deserto".
Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul.
Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur; et peribit vallis, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus.
Date pennas ad volandum; et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles.
Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
Securus fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in faecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit; idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus.
Propterea, ecce, dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei stratores laguncularum; et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagunculas eorum collident.
Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.
Quomodo dicitis: "Fortes sumus et viri robusti ad proeliandum"?
Vastata est Moab, et ascenderunt civitates illius, et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen eius.
Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis.
Lugete super eum, omnes, qui estis in circuitu eius; et universi, qui scitis nomen eius, dicite: "Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?".
Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.
Ad viam sta et prospice, habitatrix Aroer; interroga fugientem et eam, quae evasit. Dic: "Quid accidit?".
Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate et clamate; annuntiate in Arnon, quoniam vastatus est Moab.
Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath
et super Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim,
et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt.
Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus.
Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas.
Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in parietibus apertae voraginis.
Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius.
Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint.
Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur.
Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi, vinea Sabama; propagines tuae transierunt mare, usque ad Iazer pervenerunt. Super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit.
Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit.
De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt.
Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius.
Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit.
Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium.
Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus.
Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo.
Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit et extendet alas suas ad Moab.
Capta sunt oppida, et munitiones comprehensae sunt, et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis.
Et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.
Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.
Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus.
Vae tibi, Moab! Periit populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem.
Et convertam sortem Moab in novissimis diebus», ait Dominus. Hucusque iudicia Moab.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible