Скрыть
22:3
22:7
22:9
22:15
22:16
22:17
22:19
22:21
22:24
Глава 23 
23:2
23:3
23:5
23:6
23:7
23:9
23:10
23:12
23:13
23:14
23:15
23:17
23:18
Глава 32 
32:3
32:5
32:9
32:11
32:12
32:19
Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia ascendisti omnis in tecta,
clamoris plena, urbs tumultuans, civitas exsultans? Interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello;
cuncti principes tui fugerunt simul sine arcu capti; omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul, procul fugerunt.
Propterea dixi: «Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei».
Dies enim confusionis et conculcationis et fletus Domino, Deo exercituum, in valle Visionis, eversio murorum et vociferatio ad montem.
Et Elam sumpsit pharetram, in agmine hominum equitum, et Cir nudavit clipeum.
Et electae valles tuae plenae sunt quadrigarum, et equites ponunt sedes suas in porta.
Et revelatum est operimentum Iudae, et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus;
et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris.
Et domos Ierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum;
et lacum fecistis inter duos muros pro aqua piscinae veteris; sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec, et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis.
Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingendum saccum;
et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: «Comedamus et bibamus, cras enim moriemur».
Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: «Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini!», dicit Dominus, Deus exercituum.
Haec dicit Dominus, Deus exercituum: «Vade, ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii:
"Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?". Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra tabernaculum sibi.
Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo, violenter te apprehendens.
In globum te convolvet glomerans; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erunt currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui.
Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te.
Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitantibus Ierusalem et domui Iudae.
Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.
Et figam illum paxillum in loco securo, et erit in solium gloriae domui patris sui.
Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines et stirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras.
In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est».
Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.
Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis transfretantes mare repleverunt te.
In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius; et facta est negotiatio gentium.
Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris, dicens: «Non parturivi et non peperi; et non enutrivi iuvenes nec virgines educavi».
Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tyro.
Transite ad Tharsis, ululate, qui habitatis in insula.
Estne vestra haec, quae gloriabatur? A diebus pristinis antiquitas eius. Ducebant eam pedes sui longe ad peregrinandum.
Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius incliti terrae?
Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae et viles faceret universos inclitos terrae.
Excole terram tuam sicut litus Nili, filia Tharsis, iam non est portus.
Manum suam extendit super mare, conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret munimenta eius,
et dixit: «Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi».
Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam.
Ululate, naves Tharsis, quia devastatum est praesidium vestrum.
Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut dies regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis:
«Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit».
Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae.
Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; non condentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.
Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt.
Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida.
Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt,
et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior;
stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat.
Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat.
Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget.
Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.
Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
Obstupescite, vanae; pavete, confidentes, exuite vos et nudate vos, accingite lumbos vestros.
Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem.
Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum,
donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur,
et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit;
et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum.
Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis.
Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas.
Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible