Скрыть
1:1
1:8
1:10
1:14
1:20
1:27
Глава 21 
21:1
21:7
21:11
21:12
21:15
Глава 43 
43:3
43:6
43:12
43:14
43:17
43:20
43:21
43:23
43:26
43:27
43:28
Глава 44 
44:9
44:11
44:14
44:15
44:16
44:19
44:20
44:21
Глава 55 
55:9
55:12
Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae.
Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: «Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.
Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel non cognovit, populus meus non intellexit».
Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.
A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo.
Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est.
Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus.
Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae.
«Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.
Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
Ne afferatis ultra sacrificium vanum; abominatio mihi incensum, neomenia et sabbatum et conventus; non feram scelus cum coetu sollemni;
calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse,
discite benefacere: quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.
Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt.
Si volueritis et audieritis, bona terrae comedetis;
quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est».
Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.
Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua;
principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.
Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: «Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis.
Et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stannum tuum.
Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis».
Sion in iudicio redimetur et, qui in ea reversi sunt, in iustitia.
Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul; et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis, et erubescetis super hortis, quos elegistis.
Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua;
et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.
Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili.
Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci.
Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem.
Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem.
Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum.
Haec enim dixit mihi Dominus: «Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet.
Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu».
Et clamavit speculator: «Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus.
Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum». Et respondit et dixit: «Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram».
Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.
Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: «Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?».
Dixit custos: «Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite».
Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim.
Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti:
a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii.
Quoniam haec dicit Dominus ad me: «Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;
et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est».
Et nunc haec dicit Dominus, qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel: «Noli timere, quia redemi te et vocavi te nomine tuo; meus es tu.
Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te,
quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te.
Quoniam pretiosus factus es in oculis meis et gloriosus, ego diligo te et dabo homines pro te et populos pro anima tua.
Noli timere, quoniam ego tecum sum: ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te.
Dicam aquiloni: "Da" et austro: "Noli prohibere; affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae.
Omnem, qui vocatur nomine meo, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum".
Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdos, et aures eis sunt.
Omnes gentes congregentur simul, et colligantur nationes: quis in eis annuntiabit istud et priora audire nos faciet? Dent testes suos et iustificentur et audiant et dicant: "Vere".
Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi, ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus et post me non erit.
Ego, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
Ego, annuntiavi et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus; et vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus,
iam ab initio ego ipse. Et non est qui de manu mea eruat; operabor, et quis avertet illud?».
Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israel: «Propter vos misi in Babylonem et detraxi fugitivos universos et Chaldaeos in navibus suis gloriantes.
Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex vester».
Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam;
qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum; simul iacuerunt nec resurgent, contriti sunt quasi linum et exstincti sunt.
«Ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini:
ecce ego facio nova, et nunc orientur: nonne cognoscitis ea? Utique ponam in deserto viam et in invio flumina.
Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt.
Non me invocasti, Iacob; immo taedio mei affectus es, Israel.
Non obtulisti mihi agnos holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me; non te gravavi in oblatione nec laborem tibi praebui in ture.
Non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor.
Memorem me redde, iudicium agamus simul: narra, ut iustificeris.
Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me;
et contaminavi principes sanctuarii, dedi ad internecionem Iacob et Israel in opprobrium».
Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi.
Haec dicit Dominus, qui fecit te et formavit te ab utero, auxiliator tuus: «Noli timere, serve meus Iacob, et dilecte, quem elegi.
Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas.
Iste dicet: "Domini ego sum", et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: "Domino", et inscribetur nomine Israel».
Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: «Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Quis similis mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis.
Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim?».
Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur.
Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens?
Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul.
Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit.
Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo.
Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.
Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud.
Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: «Vah, calefactus sum, vidi focum».
Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: «Libera me, quia deus meus es tu».
Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo.
Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: «Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam?».
Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: «Nonne mendacium est in dextera mea?».
Memento horum, Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu; formavi te, servus meus es tu, Israel, non decipies me.
Delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te.
Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus; iubilate, fundamenta terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob et in Israel glorificabitur.
Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: «Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum?
Qui irrita facio signa divinorum et hariolos stultos reddo; compello sapientes retrorsum et scientiam eorum vanam facio;
qui suscito verbum servi mei et consilium nuntiorum meorum compleo. Qui dico Ierusalem: "Habitaberis" et civitatibus Iudae: "Aedificabimini" et deserta eius suscitabo;
qui dico profundo: "Desolare, et flumina tua arefaciam";
qui dico de Cyro: "Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit"; qui dico Ierusalem: "Aedificaberis", et templo: "Fundaberis"».
Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, ut delectetur in crassitudine anima vestra.
Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus.
Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te.
Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est.
Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus.
Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris.
Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti,
sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud.
Quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
Pro vepribus ascendet cupressus, et pro urtica crescet myrtus; et erit Domino in gloriam, in signum aeternum, quod non auferetur.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible