Скрыть
1:1
1:8
1:10
1:14
1:20
1:27
Глава 11 
11:7
11:11
11:15
Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae.
Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: «Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.
Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel non cognovit, populus meus non intellexit».
Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.
A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo.
Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est.
Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus.
Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae.
«Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.
Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
Ne afferatis ultra sacrificium vanum; abominatio mihi incensum, neomenia et sabbatum et conventus; non feram scelus cum coetu sollemni;
calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse,
discite benefacere: quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.
Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt.
Si volueritis et audieritis, bona terrae comedetis;
quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est».
Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.
Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua;
principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.
Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: «Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis.
Et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stannum tuum.
Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis».
Sion in iudicio redimetur et, qui in ea reversi sunt, in iustitia.
Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul; et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis, et erubescetis super hortis, quos elegistis.
Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua;
et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.
Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet;
et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini;
et deliciae eius in timore Domini. Non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium decernet;
sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius.
Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus minabit eos.
Vitula et ursus pascentur, simul accubabunt catuli eorum; et leo sicut bos comedet paleas.
Et ludet infans ab ubere super foramine aspidis; et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt.
In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa.
Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relictum erit ab Assyria et ab Aegypto et a Phatros et ab Aethiopia et ab Elam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris;
et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israel et dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae.
Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iudae abscindentur; Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim.
Et volabunt in umeros Philisthim ad mare, simul praedabuntur filios orientis: in Edom et Moab extendent manus suas, et filii Ammon oboedient eis.
Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet illud in septem rivos, ita ut transire faciat eos calceatos.
Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyria, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Aegypti.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible