Скрыть
2:16
2:21
2:24
2:25
2:26
Глава 3 
3:2
Глава 4 
4:2
4:5
4:7
4:12
4:14
4:16
4:17
4:18
Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: "Non populus meus vos", dicetur eis: "Filii Dei viventis".
Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel.
Dicite fratribus vestris: "Populus meus" et sororibus vestris: "Misericordiam consecuta".
Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum,
ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti.
Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt,
quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: "Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum".
Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet;
et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: "Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc".
Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal.
Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius,
et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea.
Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: "Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei". Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri.
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus.
Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius;
et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: "Vir meus" et non vocabis me ultra: "Baal meus".
Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.
Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.
Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus.
Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum.
Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram;
et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel.
Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit "Absque misericordia";
et dicam "Non populo meo": "Populus meus tu"; et ipse dicet: "Deus meus es tu"».
Et dixit Dominus ad me: «Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum».
Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei.
Et dixi ad eam: «Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te».
Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim.
Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.
«Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra;
maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur.
Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos.
Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam.
Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo.
Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei.
Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo.
Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.
Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo.
Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt.
Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: "Vivit Dominus".
Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine?
Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum.
Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt vehementer ignominiam impudicitiae.
Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible