Скрыть
1:10
Глава 2 
2:1
2:16
Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,
in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;
qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.
Cui enim dixit aliquando angelorum: «Filius meus es tu; ego hodie genui te» et rursum: «Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium»?
Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: «Et adorent eum omnes angeli Dei».
Et ad angelos quidem dicit: «Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis»;
ad Filium autem: «Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui.
Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis»
et: «Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent,
et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient».
Ad quem autem angelorum dixit aliquando: «Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum»?
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?
Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivi mus, ne forte praeterfluamus.
Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem,
quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur.
Testatus est autem in quodam loco quis dicens: «Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum,
omnia subiecisti sub pedibus eius». In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;
eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.
Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare.
Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare
dicens: «Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te";
et iterum: «Ego ero fidens in eum»; et iterum: «Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus».
Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,
et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;
in quo enim passus est ipse tentatus, potens est eis, qui tentantur, auxiliari.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible