Скрыть
8:4
8:7
8:9
8:13
Глава 9 
9:1
9:3
9:6
9:8
9:16
9:18
9:21
9:22
9:23
9:24
9:25
9:26
Глава 13 
13:1
13:3
13:19
13:22
13:23
13:24
13:25
Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus pontificem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo.
Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera;
qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: «Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte».
Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;
vituperans enim eos dicit: «Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;
non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.
Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: "Cognosce Dominum"; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,
quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor».
Dicendo «novum» veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.
Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi.
Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta;
post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,
aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula.
His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes;
in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis;
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum;
quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem,
solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita.
Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,
neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris;
testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.
Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est;
enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit
dicens: «Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus»;
etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio.
Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.
Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis;
neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno.
Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,
sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
Caritas fraternitatis maneat.
Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.
Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.
Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: «Non te deseram neque derelinquam»,
ita ut confidenter dicamus: «Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo?».
Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!
Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.
Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes;
non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius.
Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.
Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.
Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari.
Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis.
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,
aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis.
Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos.
Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt.
Gratia cum omnibus vobis.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible