Скрыть
2:2
2:3
2:4
2:5
2:8
2:10
2:13
2:15
2:16
Haec dicit Dominus: «Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem,
mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae;
disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo», dicit Dominus.
Haec dicit Dominus: «Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C
mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem».
Haec dicit Dominus: «Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;
qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;
et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui.
Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter.
Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;
et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus.
Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: "Ne prophetetis".
Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno;
deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam;
tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam,
et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die», dicit Dominus.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible