Скрыть
4:1
4:3
4:4
4:5
4:7
4:9
4:10
4:13
4:14
4:15
4:16
4:17
4:20
4:21
4:22
4:23
4:24
4:25
4:30
4:33
4:34
4:35
4:36
4:37
Глава 5 
5:1
5:2
5:4
5:5
5:6
5:7
5:8
5:9
5:10
5:11
5:13
5:15
5:16
5:17
5:18
5:19
5:21
5:22
5:23
5:24
5:25
5:26
5:27
5:33
5:34
5:35
5:40
5:42
Глава 23 
23:2
23:4
23:7
23:10
23:12
23:13
23:14
23:15
23:16
23:17
23:18
23:19
23:20
23:21
23:22
23:23
23:24
23:25
23:26
23:30
23:31
23:32
23:33
23:34
Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa cerdotes et magistratus templi et sadducaei,
dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis;
et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera.
Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia.
Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem,
et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali,
et statuentes eos in medio interrogabant: «In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos?».
Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: «Principes populi et seniores,
si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli.
Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri».
Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant;
hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem
dicentes: «Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare;
sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum».
Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu.
Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: «Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate;
non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus, non loqui».
At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat;
annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis.
Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: «Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt,
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: "Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius".
Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri.
Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu».
Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis.
Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant,
et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.
Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis — Levites, Cyprius genere,
cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et posuit ante pedes apostolorum.
Vir autem quidam nomine Ananias cum Sapphira uxore sua vendidit agrum
et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit.
Dixit autem Petrus: «Anania, cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri?
Nonne manens tibi manebat et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus sed Deo!».
Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes.
Surgentes autem iuvenes involverunt eum et efferentes sepelierunt.
Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius nesciens, quod factum fuerat, introivit.
Respondit autem ei Petrus: «Dic mihi, si tanti agrum vendidistis?». At illa dixit: «Etiam, tanti».
Petrus autem ad eam: «Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te».
Confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit; intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et efferentes sepelierunt ad virum suum.
Et factus est timor magnus super universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec.
Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
Ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis, sed magnificabat eos populus;
magis autem addebantur credentes Domino multitudines virorum ac mulierum,
ita ut et in plateas efferrent infirmos et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam eorum.
Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes.
Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes, qui cum illo erant, quae est haeresis sadducaeorum, repleti sunt zelo
et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica.
Angelus autem Domini per noctem aperuit ianuas carceris et educens eos dixit:
«Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius».
Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant, convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israel et miserunt in carcerem, ut adducerentur illi.
Cum venissent autem ministri, non invenerunt illos in carcere; reversi autem nuntiaverunt
dicentes: «Carcerem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas; aperientes autem intus neminem invenimus!».
Ut audierunt autem hos sermones, magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud.
Adveniens autem quidam nuntiavit eis: «Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt in templo stantes et docentes populum».
Tunc abiens magistratus cum ministris adducebat illos, non per vim; timebant enim populum, ne lapidarentur.
Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio. Et interrogavit eos princeps sacerdotum
dicens: «Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius».
Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: «Oboedire oportet Deo magis quam hominibus.
Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno;
hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum.
Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi».
Haec cum audissent, dissecabantur et volebant interficere illos.
Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri
dixitque ad illos: «Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum.
Post hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt.
Et nunc dico vobis: Discedite ab hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur;
si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes inveniamini!». Consenserunt autem illi
et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos.
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati;
et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum.
Intendens autem concilium Paulus ait: «Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem».
Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius.
Tunc Paulus ad eum dixit: «Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti?».
Et, qui astabant, dixerunt: «Summum sacerdotem Dei maledicis?".
Dixit autem Paulus: «Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim: "Principem populi tui non maledices"».
Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: «Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor».
Et cum haec diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos; et divisa est multitudo.
Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur.
Factus est autem clamor magnus; et surgentes scribae quidam partis pharisaeorum pugnabant dicentes: «Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus»;
et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra.
Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: «Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari».
Facta autem die, faciebant concursum Iudaei et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros, donec occiderent Paulum.
Erant autem plus quam quadraginta, qui hanc coniurationem fecerant;
qui accedentes ad principes sacerdotum et seniores dixerunt: «Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum».
Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo.
Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait: «Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi».
Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: «Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi».
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogabat: «Quid est, quod habes indicare mihi?».
Ille autem dixit: «Iudaei constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de illo.
Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum».
Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens, ne cui eloqueretur quoniam «haec nota mihi fecisti».
Et vocatis duobus centurionibus, dixit: «Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis,
et iumenta praeparate», ut imponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem,
scribens epistulam habentem formam hanc:
«Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem.
Virum hunc comprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
Volensque scire causam, propter quam accusabant illum, deduxi in concilium eorum;
quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen.
Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant adversum eum apud te».
Milites ergo, secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem;
et postera die, dimissis equitibus, ut abirent cum eo, reversi sunt ad castra.
Qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.
Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia:
«Audiam te, inquit, cum et accusatores tui venerint»; iussitque in praetorio Herodis custodiri eum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible