Скрыть
2:3
2:5
2:6
2:7
2:8
2:9
2:10
2:11
2:12
2:13
2:14
2:15
2:16
2:18
2:19
2:20
2:22
2:23
2:25
2:26
2:27
2:37
2:38
2:40
2:41
2:42
2:43
2:45
Глава 5 
5:1
5:2
5:4
5:5
5:6
5:7
5:8
5:9
5:10
5:11
5:13
5:15
5:16
5:17
5:18
5:19
5:21
5:22
5:23
5:24
5:25
5:26
5:27
5:33
5:34
5:35
5:40
5:42
Et cum compleretur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco.
Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes.
Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum;
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est;
facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
Stupebant autem et mirabantur dicentes: «Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt?
Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus?
Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam,
Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani,
Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei».
Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: «Quidnam hoc vult esse?»;
alii autem irridentes dicebant: «Musto pleni sunt isti».
Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: «Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia;
sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:
"Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;
et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt.
Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi;
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit".
Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis,
hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,
quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.
David enim dicit circa eum: "Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear.
Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
Notas fecisti mihi vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua".
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem;
propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.
Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: "Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum".
Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis».
His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: «Quid faciemus, viri fratres?».
Petrus vero ad illos: «Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster».
Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: «Salvamini a generatione ista prava».
Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia.
Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus.
Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.
Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia;
et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;
cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.
Vir autem quidam nomine Ananias cum Sapphira uxore sua vendidit agrum
et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit.
Dixit autem Petrus: «Anania, cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri?
Nonne manens tibi manebat et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus sed Deo!».
Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes.
Surgentes autem iuvenes involverunt eum et efferentes sepelierunt.
Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius nesciens, quod factum fuerat, introivit.
Respondit autem ei Petrus: «Dic mihi, si tanti agrum vendidistis?». At illa dixit: «Etiam, tanti».
Petrus autem ad eam: «Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te».
Confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit; intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et efferentes sepelierunt ad virum suum.
Et factus est timor magnus super universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec.
Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
Ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis, sed magnificabat eos populus;
magis autem addebantur credentes Domino multitudines virorum ac mulierum,
ita ut et in plateas efferrent infirmos et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam eorum.
Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes.
Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes, qui cum illo erant, quae est haeresis sadducaeorum, repleti sunt zelo
et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica.
Angelus autem Domini per noctem aperuit ianuas carceris et educens eos dixit:
«Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius».
Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant, convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israel et miserunt in carcerem, ut adducerentur illi.
Cum venissent autem ministri, non invenerunt illos in carcere; reversi autem nuntiaverunt
dicentes: «Carcerem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas; aperientes autem intus neminem invenimus!».
Ut audierunt autem hos sermones, magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud.
Adveniens autem quidam nuntiavit eis: «Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt in templo stantes et docentes populum».
Tunc abiens magistratus cum ministris adducebat illos, non per vim; timebant enim populum, ne lapidarentur.
Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio. Et interrogavit eos princeps sacerdotum
dicens: «Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius».
Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: «Oboedire oportet Deo magis quam hominibus.
Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno;
hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum.
Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi».
Haec cum audissent, dissecabantur et volebant interficere illos.
Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri
dixitque ad illos: «Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum.
Post hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt.
Et nunc dico vobis: Discedite ab hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur;
si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes inveniamini!». Consenserunt autem illi
et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos.
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati;
et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible