Скрыть
2:3
2:5
2:6
2:7
2:8
2:9
2:10
2:11
2:12
2:13
2:14
2:15
2:16
2:18
2:19
2:20
2:22
2:23
2:25
2:26
2:27
2:37
2:38
2:40
2:41
2:42
2:43
2:45
Глава 4 
4:1
4:3
4:4
4:5
4:7
4:9
4:10
4:13
4:14
4:15
4:16
4:17
4:20
4:21
4:22
4:23
4:24
4:25
4:30
4:33
4:34
4:35
4:36
4:37
Et cum compleretur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco.
Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes.
Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum;
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est;
facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
Stupebant autem et mirabantur dicentes: «Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt?
Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus?
Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam,
Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani,
Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei».
Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: «Quidnam hoc vult esse?»;
alii autem irridentes dicebant: «Musto pleni sunt isti».
Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: «Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia;
sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:
"Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;
et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt.
Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi;
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit".
Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis,
hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,
quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.
David enim dicit circa eum: "Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear.
Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
Notas fecisti mihi vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua".
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem;
propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.
Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: "Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum".
Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis».
His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: «Quid faciemus, viri fratres?».
Petrus vero ad illos: «Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster».
Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: «Salvamini a generatione ista prava».
Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia.
Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus.
Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.
Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia;
et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;
cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.
Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa cerdotes et magistratus templi et sadducaei,
dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis;
et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera.
Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia.
Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem,
et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali,
et statuentes eos in medio interrogabant: «In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos?».
Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: «Principes populi et seniores,
si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli.
Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri».
Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant;
hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem
dicentes: «Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare;
sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum».
Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu.
Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: «Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate;
non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus, non loqui».
At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat;
annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis.
Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: «Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt,
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: "Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius".
Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri.
Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu».
Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis.
Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant,
et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.
Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis — Levites, Cyprius genere,
cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et posuit ante pedes apostolorum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible