Скрыть
2:3
2:5
2:6
2:7
2:8
2:9
2:10
2:11
2:12
2:13
2:14
2:15
2:16
2:18
2:19
2:20
2:22
2:23
2:25
2:26
2:27
2:37
2:38
2:40
2:41
2:42
2:43
2:45
Глава 3 
3:1
3:2
3:3
3:4
3:5
3:6
3:7
3:9
3:10
3:12
3:16
3:19
3:24
Глава 26 
26:1
26:2
26:3
26:4
26:7
26:8
26:9
26:11
26:12
26:14
26:15
26:16
26:17
26:19
26:22
26:25
26:27
26:28
26:30
26:31
26:32
Et cum compleretur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco.
Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes.
Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum;
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est;
facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
Stupebant autem et mirabantur dicentes: «Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt?
Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus?
Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam,
Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani,
Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei».
Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: «Quidnam hoc vult esse?»;
alii autem irridentes dicebant: «Musto pleni sunt isti».
Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: «Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia;
sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:
"Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;
et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt.
Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi;
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit".
Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis,
hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,
quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.
David enim dicit circa eum: "Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear.
Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
Notas fecisti mihi vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua".
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem;
propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.
Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: "Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum".
Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis».
His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: «Quid faciemus, viri fratres?».
Petrus vero ad illos: «Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster».
Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: «Salvamini a generatione ista prava».
Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia.
Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus.
Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.
Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia;
et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;
cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.
Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam.
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum;
is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.
Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: «Respice in nos».
At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
Petrus autem dixit: «Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula!».
Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali,
et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum.
Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum;
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.
Videns autem Petrus respondit ad populum: «Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti;
vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis,
ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum.
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri;
Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.
Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata,
ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum,
quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum prophetarum.
Moyses quidem dixit: "Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.
Erit autem: omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe".
Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos.
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: "Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae".
Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris».
Agrippa vero ad Paulum ait: «Permittitur tibi loqui pro temetipso». Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere:
«De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,
maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones; propter quod, obsecro, patienter me audias.
Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei;
praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus,
in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex!
Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;
quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam;
et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare, et abundantius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates.
In quibus, dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant;
omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: "Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare".
Ego autem dixi: "Quis es, Domine?". Dominus autem dixit: "Ego sum Iesus, quem tu persequeris.
Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,
eripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te
aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me".
Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis,
sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes.
Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo comprehensum, tentabant interficere.
Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses:
si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus».
Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: «Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt!».
At Paulus: «Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.
Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est.
Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis».
Agrippa autem ad Paulum: «In modico suades me Christianum fieri!».
Et Paulus: «Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his!».
Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant eis;
et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: «Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste».
Agrippa autem Festo dixit: «Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible