Скрыть
1:7
1:10
1:12
1:14
1:15
1:17
1:19
1:21
1:22
1:23
1:24
1:25
1:26
Глава 7 
7:1
7:2
7:4
7:5
7:7
7:11
7:18
7:19
7:22
7:23
7:25
7:27
7:28
7:29
7:31
7:32
7:33
7:34
7:36
7:39
7:41
7:49
7:54
7:56
7:57
Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere,
usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est;
quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei.
Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: «Quam audistis a me,
quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies».
Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: «Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?».
Dixit autem eis: «Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,
sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae».
Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
qui et dixerunt: «Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum».
Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter.
Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.
Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.
Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere centum viginti C:
«Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum,
quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius.
Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius.
Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis.
Scriptum est enim in libro Psalmorum: "Fiat commoratio eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea" et: "Episcopatum eius accipiat alius".
Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis».
Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam.
Et orantes dixerunt: «Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum
accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum».
Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis.
Dixit autem princeps sacerdo tum: «Si haec ita se habent?».
Qui ait: «Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran,
et dixit ad illum: "Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi monstravero".
Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis;
et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium.
Locutus est autem sic Deus: "Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis;
et gentem, cui servierint, iudicabo ego, dixit Deus; et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto".
Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas.
Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum; et erat Deus cum eo
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti; et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam.
Venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna, et non inveniebant cibos patres nostri.
Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum;
et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est pharaoni genus Ioseph.
Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque;
et descendit Iacob in Aegyptum. Et defunctus est ipse et patres nostri;
et translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem.
Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto,
quoadusque surrexit rex alius super Aegypto, qui non sciebat Ioseph.
Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres, ut exponerent infantes suos, ne vivi servarentur.
Eodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus est tribus mensibus in domo patris.
Exposito autem illo, sustulit eum filia pharaonis et enutrivit eum sibi in filium;
et eruditus est Moyses in omni sapientia Aegyptiorum; et erat potens in verbis et in operibus suis.
Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, ut visitaret fratres suos filios Israel.
Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit et fecit ultionem ei, qui opprimebatur, percusso Aegyptio.
Existimabat autem intellegere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis; at illi non intellexerunt.
Atque sequenti die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens: "Viri, fratres estis; ut quid nocetis alterutrum?".
Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: "Quis te constituit principem et iudicem super nos?
Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium?".
Fugit autem Moyses propter verbum istud; et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi.
Moyses autem videns admirabatur visum; accedente autem illo, ut consideraret, facta est vox Domini:
"Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob". Tremefactus autem Moyses non audebat considerare.
Dixit autem illi Dominus: "Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in quo stas, terra sancta est.
Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos; et nunc veni, mittam te in Aegyptum".
Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: "Quis te constituit principem et iudicem?", hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, qui apparuit illi in rubo.
Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta.
Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: "Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me".
Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai, et cum patribus nostris; qui accepit verba viva dare nobis;
cui noluerunt oboedire patres nostri, sed reppulerunt et aversi sunt in cordibus suis in Aegyptum
dicentes ad Aaron: "Fac nobis deos, qui praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei".
Et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum.
Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: "Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel?
Et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rhaephan, figuras, quas fecistis ad adorandum eas. Et transferam vos trans Babylonem".
Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat;
quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
qui invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob.
Salomon autem aedificavit illi domum.
Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
"Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae?
Nonne manus mea fecit haec omnia?".
Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos.
Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis,
qui accepistis legem in dispositionibus angelorum et non custodistis».
Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum.
Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei
et ait: «Ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei».
Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum
et eicientes extra civitatem lapidabant. Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis, qui vocabatur Saulus.
Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: «Domine Iesu, suscipe spiritum meum».
Positis autem genibus clamavit voce magna: «Domine, ne statuas illis hoc peccatum»; et cum hoc dixisset, obdormivit.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible