Скрыть
2:3
2:5
2:6
2:7
2:8
2:9
2:10
2:11
2:12
2:13
2:14
2:15
2:16
2:18
2:19
2:20
2:22
2:23
2:25
2:26
2:27
2:37
2:38
2:40
2:41
2:42
2:43
2:45
Глава 10 
10:1
10:2
10:3
10:4
10:5
10:7
10:8
10:9
10:10
10:11
10:13
10:14
10:16
10:17
10:18
10:19
10:21
10:22
10:24
10:25
10:27
10:29
10:30
10:31
10:32
10:33
10:35
10:42
10:44
10:45
10:48
Et cum compleretur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco.
Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes.
Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum;
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est;
facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
Stupebant autem et mirabantur dicentes: «Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt?
Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus?
Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam,
Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani,
Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei».
Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: «Quidnam hoc vult esse?»;
alii autem irridentes dicebant: «Musto pleni sunt isti».
Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: «Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia;
sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:
"Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;
et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt.
Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi;
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit".
Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis,
hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,
quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.
David enim dicit circa eum: "Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear.
Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
Notas fecisti mihi vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua".
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem;
propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.
Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: "Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum".
Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis».
His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: «Quid faciemus, viri fratres?».
Petrus vero ad illos: «Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster».
Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: «Salvamini a generatione ista prava».
Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia.
Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus.
Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.
Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia;
et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;
cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.
Vir autem quidam in Cae sarea nomine Cornelius, cen turio cohortis, quae dicitur Italica,
religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper,
vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: «Corneli».
At ille intuens eum et timore correptus dixit: «Quid est, domine?». Dixit autem illi: «Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus;
hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare».
Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant,
et narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen.
Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam.
Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus,
et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram,
in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli.
Et facta est vox ad eum: «Surge, Petre, occide et manduca!».
Ait autem Petrus: «Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum».
Et vox iterum secundo ad eum: «Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris».
Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum.
Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam
et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: «Ecce viri tres quaerunt te;
surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos».
Descendens autem Petrus ad viros dixit: «Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis?».
Qui dixerunt: «Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te».
Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit.
Petrus vero levavit eum dicens: «Surge, et ego ipse homo sum».
Et loquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant;
dixitque ad illos: «Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;
propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me».
Et Cornelius ait: «A nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida
et ait: "Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.
Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare".
Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino».
Aperiens autem Petrus os dixit: «In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.
Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus.
Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes:
Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno.
Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis;
et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum».
Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum.
Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est;
audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:
«Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?».
Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible