Скрыть
3:2
3:3
3:4
3:5
3:6
3:7
3:9
3:10
3:11
3:14
3:17
Глава 4 
4:3
4:4
4:5
4:9
4:11
4:13
4:15
4:16
4:20
4:21
Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.
Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti,
sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei,
habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.
Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,
semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes.
Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;
sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.
Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;
mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.
Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,
et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu.
Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,
ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius:
praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina.
Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus,
et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple.
Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat.
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi;
in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
Festina venire ad me cito.
Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;
Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
Tychicum autem misi Ephesum.
Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas.
Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;
quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris.
In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur;
Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis.
Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum.
Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
Festina ante hiemem venire. Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes.
Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible