Скрыть
12:1
12:5
12:6
12:8
12:11
12:14
12:15
12:16
12:17
12:18
12:19
12:20
12:21
12:22
12:23
12:24
12:25
12:26
12:29
12:30
12:31
Глава 14 
14:2
14:3
14:4
14:5
14:6
14:7
14:8
14:9
14:10
14:11
14:12
14:13
14:14
14:16
14:17
14:18
14:19
14:22
14:23
14:24
14:27
14:28
14:29
14:30
14:31
14:32
14:35
14:36
14:37
14:38
14:39
14:40
De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare.
Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes.
Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: «Anathema Iesus!»; et nemo potest dicere: «Dominus Iesus», nisi in Spiritu Sancto.
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus;
et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus;
et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum,
alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu,
alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum;
haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus;
etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.
Nam et corpus non est unum membrum sed multa.
Si dixerit pes: "Non sum manus, non sum de corpore», non ideo non est de corpore;
et si dixerit auris: «Non sum oculus, non sum de corpore», non ideo non est de corpore.
Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus?
Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit.
Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
Non potest dicere oculus manui: «Non es mihi necessaria!»; aut iterum caput pedibus: «Non estis mihi necessarii!».
Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt;
et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent,
honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.
Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes?
Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur?
Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
Sectamini caritatem, aemu lamini spiritalia, magis au tem, ut prophetetis.
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria.
Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes.
Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat.
Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat.
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina?
Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, aut quod citharizatur?
Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes.
Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est.
Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus.
Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis.
Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur.
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente.
Ceterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet «Amen!» super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit?
Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.
Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor;
sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua.
Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.
In lege scriptum est: «In aliis linguis et in labiis aliorum loquar populo huic, et nec sic exaudient me», dicit Dominus.
Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus.
Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis?
Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus,
occulta cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: «Vere Deus in vobis est!».
Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant.
Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur;
si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo.
Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent;
quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur;
et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt;
non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum,
mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit.
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit?
Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum.
Si quis autem ignorat, ignorabitur.
Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere;
omnia autem honeste et secundum ordinem fiant.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible