Скрыть

Sapientiae, Главы 3-5

Толкования
3:18
Глава 5 
5:2
5:7
5:12
5:13
5:17
5:19
5:21
Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum,
et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace.
Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est;
et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se.
Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos,
et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent;
iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius.
Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt.
Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum, maledicta generatio eorum.
Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum.
Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima.
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae.
Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur.
Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum;
et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem:
generationis enim iniquae dirae sunt consummationes.
Tunc stabit iustus in magna constantia adversus eos, qui angustiaverunt illum et qui spreverunt labores eius.
Videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis
dicentes intra se, paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes:
«Hic erat, quem habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniam et finem illius sine honore.
Quomodo computatus est inter filios Dei, et inter sanctos sors illius est?
Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis;
implicati sumus tribulis iniquitatis et perditionis et ambulavimus per deserta inaccessa, viam autem Domini ignoravimus.
Quid nobis profuit superbia? Aut divitiae cum iactantia quid contulerunt nobis?
Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens
et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus;
aut tamquam avis, quae transvolat in aere, nullum invenitur argumentum itineris, sed alarum sonitu ventus levis verberatus et scissus per vim stridoris commotis alis permeatur, et post hoc nullum signum invenitur itineris;
aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum: divisus aer continuo in se resolvitur, ut ignoretur transitus illius.
Sic et nos, nati, continuo desivimus esse et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus».
Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit.
Iusti autem in perpetuum vivunt, et in Domino est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
Ideo accipient coronam decoris et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos.
Accipiet pro armatura zelum suum et armabit creaturam ad ultionem inimicorum,
induet pro thorace iustitiam et accipiet pro galea iudicium non fictum;
sumet pro scuto inexpugnabili sanctitatem.
Acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
Ibunt recta emissiones fulgurum et tamquam a bene curvato arcu nubium ad signum insilient,
et ab ira saxa iaculante ira plenae mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.
Contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbo dissipabit illos. Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas, et malignitas evertet sedes potentium.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible