Скрыть
8:4
8:10
8:20
8:21
8:22
8:25
8:26
8:39
Глава 11 
11:2
11:5
11:7
11:9
11:12
11:13
11:16
11:19
11:20
11:21
11:23
11:24
11:26
11:28
11:31
11:36
Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu;
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.
Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.
Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus.
Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax;
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest.
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam.
Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis.
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: «Abba, Pater!».
Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.
Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.
Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat;
vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem,
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc;
non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.
Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat?
Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.
Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;
qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.
Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus;
quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit?
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat?
Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?
Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?
Sicut scriptum est: «Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis».
Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.
Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes
neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin.
Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel:
«Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam».
Sed quid dicit illi responsum divinum? «Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal».
Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt.
Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt,
sicut scriptum est: «Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem».
Et David dicit: «Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis.
Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva!».
Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur.
Quod si casus illorum divitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum!
Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico,
si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis.
Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita ex mortuis?
Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami.
Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es,
noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.
Dices ergo: «Fracti sunt rami, ut ego inserar».
Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time:
si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos!
Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.
Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,
et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: «Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impietates ab Iacob;
et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum».
Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres;
sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei!
Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem,
ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur.
Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!
O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?
Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible