Скрыть
7:1
7:3
7:9
7:13
7:16
7:17
7:19
7:20
7:21
7:24
7:25
Глава 8 
8:4
8:10
8:20
8:21
8:22
8:25
8:26
8:39
Глава 13 
13:2
13:4
13:5
13:6
13:10
An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit?
Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri.
Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.
Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti;
nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae.
Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: «Non concupisces».
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat.
Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit,
ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem;
nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit.
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum.
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.
Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.
Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona.
Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non!
Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago.
Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet.
Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem;
video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius?
Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.
Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu;
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.
Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.
Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus.
Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax;
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest.
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam.
Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis.
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: «Abba, Pater!».
Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.
Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.
Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat;
vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem,
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc;
non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.
Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat?
Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.
Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;
qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.
Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus;
quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit?
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat?
Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?
Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?
Sicut scriptum est: «Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis».
Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.
Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes
neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent.
Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa;
Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit.
Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam.
Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.
Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.
Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio.
Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus.
Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis.
Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;
sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible