Скрыть
3:1
3:5
3:7
3:15
3:16
3:26
3:27
3:28
Глава 5 
5:4
5:7
5:11
5:16
5:18
5:21
Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: «Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris».
Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: «Faciamus mala, ut veniant bona»? Quorum damnatio iusta est.
Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
sicut scriptum est: «Non est iustus quisquam,
non est intellegens, non est requirens Deum.
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum,
quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
contritio et infelicitas in viis eorum,
et viam pacis non cognoverunt.
Non est timor Dei ante oculos eorum».
Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;
quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio:
omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu;
quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.
Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.
Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum,
per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.
Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,
patientia autem probationem, probatio vero spem;
spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.
Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori.
Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!
Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius;
non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est,
sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri.
Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit.
Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae;
sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi.
Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,
ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible