Скрыть
3:1
3:5
3:7
3:15
3:16
3:26
3:27
3:28
Глава 8 
8:4
8:10
8:20
8:21
8:22
8:25
8:26
8:39
Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: «Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris».
Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: «Faciamus mala, ut veniant bona»? Quorum damnatio iusta est.
Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
sicut scriptum est: «Non est iustus quisquam,
non est intellegens, non est requirens Deum.
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum,
quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
contritio et infelicitas in viis eorum,
et viam pacis non cognoverunt.
Non est timor Dei ante oculos eorum».
Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;
quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio:
omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu;
quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.
Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.
Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu;
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.
Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.
Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus.
Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax;
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest.
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam.
Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis.
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: «Abba, Pater!».
Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.
Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.
Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat;
vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem,
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc;
non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.
Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat?
Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.
Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;
qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.
Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus;
quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit?
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat?
Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?
Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?
Sicut scriptum est: «Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis».
Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.
Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes
neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible